tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et
Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege
decreta erant,
insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes
cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.
et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et
Zaccharia prophetis.
et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex
consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.
et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam
diem mensis adar, sexto anno Darii regis.
et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri
qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae
scripta sunt in libro Moysi.
et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum,
arietes ducentos, agnos quadringentos.
et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum
numerum tribuum Israhel.
et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus
super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et
ostiarii per singulas ianuas.
et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate
illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati
sunt sacerdotes et Levitae.
et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati,
quia Levitae simul omnes sanctificati sunt
et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et
fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis.
et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate,
omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae
quaerentes Dominum,
et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus,
epulantes in conspectu Domini,
quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis,
confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.